46
138
Cubus, octahedrum, icosahedrum angulariter ad unam rectam coaptati nequidem satis sunt ad totum locum occupandum. Iam enim ex praemissi descriptione habes angulum abd qui relinquitur post cubi cum octahedro coniunctione: in quo quidem angulo da per potentiam ad ab maior est, ut accepisti, quam 116/10 ad 3 ratio autem 116/10 ad 3 maior quam 100 ad 28 ratio quoque 100 ad 28 maior est, quam ratio, quam potentialiter120 habet latus anguli icosahedri subtendens ad brachium suum per12125um cap..
139
Igitur a fortiori, maiore habebit da ad ab potentialiter rationem, quam latus angulum icosahedri subtendens ad alterum brachiorum. Quare, per 26um cap., angulus abd maior est angulo icosahedri. Sed angulus abd est complementum angulorum cubi et octahedri ad quatuor rectos: angulus ergo icosahedri non implet illud complementum. Cubus ergo, octahedrum, icosahedrum coniuncti vacuum relinquunt.
|