F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Libellus de impletione loci 43
<- App. -> <- = ->

43

128 Tres pyramides cum unico icosahedro non adhuc attingunt loci complementum. Inspice figuratione praecedentis capitis, in qua coniunctis trium pyramidum angulis, spatium, quod remanet105, est ipse angulus abd cui si applicetur angulus icosahedri, non congruet. 129 Erit enim icosahedri angulus aliquanto minor angulo abd: nam da ad ab potentialiter est, ut habes ex praecedenti, sicut 100 ad 27; latus106 vero subtendens angulum icosahedri ad suum brachium *** est potius107 quam 100 ad 281/2, ergo a fortiori minus quam 100 ad 27, minus ergo, quam da ad ab per potentiam. Quare per 26um capitulum angulus abd expansior est angulo icosahedri: sed angulus abd est, quod vacuus remanet, post coniunctionem trium pyramidum, ut accepisti: tres igitur pyramides cum icosahedro unico vacuum adhuc relinquunt.

Inizio della pagina
->