F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 33
<- App. -> <- = ->

[S:28]

THEOREMA XXXIII

1 Cavo speculo lucem reflectente, a re extra radiorum congressum umbra sicut est, intra vero conversa proiicietur1.

figura 1

2 In cavum speculum AB lux radiet per radios CA et CB, qui2 reflectantur, sintque AD et BE se3 invicem secantes4 in signo F. A cavo enim speculo reflexi radii concurrunt, ut in praecedenti5 et Catoptricis6 ostensum est. Et ponatur extra concursum res GH, a qua proiecta7 umbra erit ED in situ rei. Terminus enim rei G termino umbrae D, terminus autem H termino8 E respondet. Ponatur vero intra concursum F res KL. Iam terminus rei K in signum D, terminus vero L in E proiiciet9 umbrae terminum. Umbra10 itaque DE ipsa re KL conversa11 proiicitur. Quod erat ostendendum.

Inizio della pagina
->