F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda Additio post 25am
<- App. -> <- = ->

[A:12r][C:39v]

1 ADDITIO1 post 25am2

Colores iridis primariae in rorida nube generatos a solaribus radiis refringi3 ad oculum per angulum, qui recti dimidius est, propter4 octogonae figurae in singulis guttis per eadem puncta repetitam repercussionem5.

2 Nam singulae roridae guttulae, quamvis parvae, sphericae6 tamen sunt, quandoquidem aqua7 semper, tamquam corpus homegeneum, in figuram elementi sui semper8 conglobatur. Cumque in singulis talibus rorantis aquae globulis illapsus solis radius binis a locis ad visum refringatur9, scilicet a superficie convexa et concava, tamquam scilicet a speculo convexo et cavo; talis repercussio, propter globulorum parvitatem ad visum ferri non potest, nisi aggeminatis10 reverberationibus adiuta roboretur. 3 Tunc autem aggeminantur refractiones, cum per eadem periferiae puncta, servatis aequalium inclinationum angulis circulatim repetitae circumferuntur. Nam radiorum repetitio corroborat primam, secundam11, tertiam et reliquas successive refractiones. Sed ab huiusmodi guttulis reflexio fieri non potest per angulum quam obtusissimum12, neque per angulum quam acutissimo proximum. 4 Illic13 enim, propter obliquitatem primarii radii, lux reflexa debilis est, hic14 vero propter vicinitatem eiusdem obtunditur. Fiet ergo reflexio talis per aliquem15 angulum medium. Efficacissimus autem ad id erit angulus recti dimidius. Nam reflexio ad hunc angulum facta repetitis per octona puncta periferiae radiis. Ita roboratur, ut colorem quendam in luce et aqua concreatum exprimat16 ac vi[S:51]sui [C:40r] repraesentet17.

figura 1
// 5 Sint enim in ambitu guttulae octona puncta paribus intervallis distincta abcdefgh18. Radii autem solis kad, lhe aut aequidistantes, aut insensibiliter ab aequidistantibus differentes. Iam tunc19 a superficie convexa guttulae radius lh reflectetur20 ad visum per radium hm, et a superficie cava radius kad redibit ad oculum per radium dgm, uterque scilicet ad angulum recti dimidium. 6 Quamvis enim radii reflexi concurrant ad visum spectantis m, insensibiliter21 discrepant ab aequidistantia propter guttulae parvitatem22 et magnam remotionem. // Continuentur itaque reliqua puncta per rectas be, bg, ch, cf, fa23. // Sic24 enim ex repetita per haec octo puncta repercussione per ambitum aquei25 globuli, corroborati radii hm26, dgm et generatis coloribus inebriati27 ad visum spectantis m, sub angulo lhm qui recti dimidius est, deferuntur. 7 Et quod de uno aquae globulo, id de universis et perinde28 de tota iride ostendetur. // Et quoniam aequalitas anguli non nisi per aequales distantias, et aequales distantiae non nisi in circulari cingulo29 servari possunt; propterea et circularem apparere iridem, et30 ad angulum recti dimidium, necesse est, quemadmodum proponitur.

8 Scholium.

Hinc est quod guttulae quaedam super herbarum frondibus conglobatae31 ad solis radium per lineam quandam spectatae colorem quendam repraesentant; quod per lineam aliam spectatae non [C:40v] faciunt, quoniam scilicet illa visio ad anguli praedicti32 reflexionem spectantis oculo refertur. [A:9r]

Inizio della pagina
->