23
83
Nunc et octahedri perpendamus angulum. Sintque duae ipsius bases abc, bcd commune latus bc habentes, quod in e signo bifariam secetur et connectantur ae, ed quae quoniam ipsi bc rectae sunt, erit aec angulus duorum planorum in octahedro. Cum itaque da ad ab potantialiter dupla sit per 15am 13i Elementorum ab vero ad ae sesquitertiam, sicut in 21o patuit: sequitur, ut da ad ae potentialiter dupla sit ac duas tertias60 superpartiens, hoc est sicut 8 ad 3. Et quamvis de octahedro quemadmodum locum impleat supra ostenderimus, superest quod aliter locum non inpleat, ostendere.
|