[A:7v] 21
81
Primum itaque videamus angulum ex concursu planorum in pyramide. Sit pyramis abc sectaque bifariam uno laterum, quod sit bd in signo e connectantur ae, ec quae quoniam perpendiculares ad lineam bd: erit aec angulus ex concursu basium abd, bdc. Quoniam igitur ab, ad, be potentialiter est quadrupla, ideo ab vel ac (sunt enim aequales) ad ae vel ec potentialiter sesquitertiam esse conveniet. Conferemus mox hunc angulum angulis59 planis locum implentibus, ut clarum sit pyramide nullo modo locum implere. Sed prius volo reliquorum solidorum angulos vestigare, quam illud faciamus.
|