F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae IV
<- App. -> <- = ->

IV.

Pietro Bembo a Francesco Maurolico

Padova, 26 giugno 1536

Pubblichiamo questa lettera secondo la lezione di (Travi, III, n. 1759, pp. 649-650 ).

Messanam. P.B. Francisco Maurolyco Messanensi S.P.D.

Amorem tuum, quo impulsus, et iam pridem e Sicilia Romam videndi mei cupidum te, ut scribis, contulisti, cum ego paulo ante Roma profectus fuissem, et nunc per litteras benevolentiam meam diligenter honorificisque verbis expetis, valde me hercule amo. Nihil enim mihi aeque gratum esse atque iocundum potest, quam amari me a doctis hominibus, quorum e numero te excellere non tam Petri Pharaoni clarissimi viri persuasus litteris arbitror -- quanquam id quidem maxime -- quam plane sentio et agnosco in tuis. Cave enim putes ullas ad me litteras amabiliores iis hoc anno toto fuisse perlatas. Nam et illius temporis, quo Messanae graecorum ediscendis litteris fui, omnibus aliis, quae deinceps vixi, temporibus, non iucundioris modo sed certe etiam fructuosioris, et Constantini Lascaris optimi sanctissimisque viri, qui me erudiit, memoriam ad meos sensus atque animum suavissima commemoratione revocatam excitasti, et de tuis in mathematicis studiis ac scriptis multa narras, quae et magnam mihi voluptatem attulerunt, et quanto cum fructu nominisque tui gloria versatus in illis sis, facile ut cognoscerem effecerunt. Quid illud autem praeterea est, quaeve ea tuarum litterarum pars, quam nova, quam iucunda, in qua de Aetnae vestrae incendio maximis cum terrae motibus et earum regionum vastitate nuper excitato, eum annos quadraginta continenter siluisset, me certiorem facis? An non mihi ipse visus sum, dum tuas litteras lego, montem illum fluvios igneos evomentem intueri? Ut eodem pene timore una cum legendi voluptate afficerer, quo exterritos ob repentinam illuviem fuisse populos eos omnes dicis. Omnino cum reliqua, de quibus scribis, omnia -- sunt enim eiusmodi, ut nihil possit esse doctius -- tum vero illa me pars epistolae tuae, quam dico, mirifice delectavit, credo propterea quod, cum adivi montem, dum istic moram traherem, neque vidi unquam quicquam in vita quod me vidisse magis gaudeam. Scripsi etiam de ea re dialogum admodum adolescens, qui quidem circumfertur. Itaque plura sunt quae mihi lectionem illam, iucundam per sese, multo etiam iucundiorem effecerunt. Qua re velim sic existimes: quod plerique homines multis annorum spatiis et longo vitae usu consequuntur, ut amicitiam cum eo, quem diligunt, bene sibi esse constitutam putent, te id unis litteris perfecisse, ut ipse te tam diligam iam, vel amem potius, quam qui maxime, tuque mihi sis et charus et iucundus et optatus. Sed omnino ad superiorem illam partem epistolae tuae, in qua de mathematicis disseris, reverti paulisper volo. Nam quod scribis, dialogos treis de forma; numero et ordine elementorum et caelorum, de sphaerae circulis et planetarum motibus, deque anno et reliquis temporum spatiis te confecisse, eosque mihi libros dono dare decrevisse, si velim, ego vero istud, mi Francisce, sane pervelim. Quod enim munus alicui, qui vir sit, charius et optabilius afferri, aut quae uberioris donationis inter vivos fieri stipulatio potest, quam eius, quae nostri nominis memoriam in omnem sit posteritatem propagatura? Non enim vereor quin tua scripta sint eiusmodi, ut te quidem certe ipsum, sed et illos etiam, ad quos scribis, in omnes aevum proferant. Itaque tam praeclarum tui erga me amoris testimonium non modo libentissime, sed etiam cupidissime, ut vero fatear, expectabo. Quod quereris, de librorum ea in disciplina conscriptorum depravatis et perversis locis, equidem tecum sentio, non tam quidem mea cura et diligentia eiusmodi cognitionem assequutus, quam Federici Delphini, clari in mathematicis disciplinis viri iudicio, quem domi meae multos iam annos habeo contubernalem unum omnium suavissimum, et egregia doctrina innocentiaque praestantem, quique in ludo patavino publice iuventutem coeli conversiones et astrorum cursus et rationes docet. Nam canones super alfonsinis numeris, quos coinquinatos mendis dicis, sunt illi quidem haud magna etiam apud nos fide, quippe quos Iohannes nescio quis e Saxonia conscripsit, homo maiorum suorum moribus non dissimilis, qui aes pro auro vendiderit. Quod scriptorum tuorum sane quamplurimorum argumenta mihi esse cognita voluisti, profecto in eo quam solida quamque stabilis nostrae necessitudinis fundamenta feceris, video. Neque enim vel caementis probe coalitis, vel quadratis lapidibus subiectis, ulli parietes surgere firmiores et diuturniores queunt illa benevolentia, cuius institutionis est origo et initium commemoratio doctrinae atque virtutis. De patre tuo, quem fuisse mihi notum putas, ego vero sum eius rei prorsus immemor. De mittendis ad te disciplinae tuae libris, si quid apud nos sunt, quos te velle legere existimem, sunt quidem Procli libri tres graece scripti, quos ille in primum Euclidis librum edidit, valde, ut audio, probati; quos ad te mitterem, nisi te illos contrivisse iam legendo existimarem. Impressi enim aliquot ab hinc annos in Germania, una cum libris Euclidis vulgo veneunt. Quod autem postulas, ut litteris mittendis inter nos desideria uterque nostra leniamus, erit id quidem certe iustissimum, eoque magis quod ipse iam septimum et sexagesimum annum ago, ut quo minus viae superest, eo crebrius tamquam diversoriis, sic nostris in litteris utrinque accipiendis conquiescamus. Vale. Sexto Kal. Quintiles MDXXXVI. Patavio.

Inizio della pagina
->