F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber sextus 24
<- App. -> <- = ->

XXIV.388

Eisdem suppositis; atque positis angulis dgh dgt aequalibus389 aio quod ellipses, quarum diametri hg, gt similes erunt. Nam propter aequalitatem talium390 angulorum et aequidistantiam linearum. et ipsi anguli nbl, nby aequales erunt. quare per 15. huius, linea bl391 ad mediam proportionalem inter al, lg; et linea by. ad mediam proportionalem inter ay, yg, tam longitudine, quam potentia proportionales erunt. sed per 13. primi Conicorum, eiusque corollarium, easdem quo ad potentiam habent392 rationem diametri gh, gt ad rectas, quoad393 longitudinem autem sic sicut394 gh, gt ad coniugatas. igitur proportionales sunt diametri gh, gt suis rectis; proportionales item coniugatis. quare per 4. huius, vel eius corollarium, similes sunt gh, gt ellipses. Quod est propositum.

SCHOLIUM.

Illud autem considerandum est, quod ellipses ipsae, quarum diametri gh, gt, non solum similes sunt, sicut iam ostensum est, sed et sub contrariae395. nam cum trianguli gbd anguli bgd, bdg sint invicem aequales: quandoquidem ipsis xba, gbn coalternis, per hyperbolen396 aequalibus, aequales sunt. itemque ipsi anguli dgh, dgt aequales supponantur, atque ipse angulus bhg aequalis sit ipsis bdg, bgh397 sibi intrinsecis simul sumptis398. itemque ipse angulus BGT399 aequalis sit ipsis bgd, dgt, ex quibus400 conflatur, pariter acceptis. iam aequales erunt b401hg, bgt, anguli: sed angulus gbt communis. Similia ergo sunt inter se triangula bhg, bgt; et sub contrarie posita; quare ellipses, quarum diameter402 gb403, gt subcontrariae sunt. [S:188]

Inizio della pagina
->