F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 15
<- App. -> <- = ->

XV.

Ellipsis circa verticem, axemque paraboles constituta, eamdemque cum ea rectam217 diametrum habens, in solo vertice parabolen tangit, intus cadens.

figura 17

Sit parabole ab, cuius218 recta diametros bg, axis bd, ellipsis autem bed, super partem axis posita bd219, habensque rectam eamdem bg cum parabola. Aio iam, quod ellipsis bed, apud b tantum tangens parabolam, intra ipsam cadit. Capiatur enim utcunque relictum in elliptica peripheria punctum e, per quod ordinate ducatur aezh, coincidens parabolae, axi, lineaeque gd apud ipsa a, z, h220 puncta. Et tunc per 11. primi Conicorum, az221 poterit rectangulum gbz, ipsa vero ez poterit rectangulum bzh, minus ipso rectangulo gbz. Quare brevior est e222z quam az, et perinde punctum e in peripheria ellipsis, et omne223 aliud punctum, ipsaque peripheria tota, intra parabolam cadit, eam apud b tantum tangens. Nec refert utrum bd sit maior, minorve axium ellipsis. Quod fuit demonstrandum.

Inizio della pagina
->