F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus 12
<- App. -> <- = ->

XII.

Circulus ad verticem minoris axium ellipsis, super ipsum axem positus, habens diametrum aequalem rectae diametro eiusdem ellipsis190, in vertice tangit sectiomem, totus extra ipsam cadens.

figura 14

Sit ellipsis ab, cuius minor axis bg, et recta191 diametros192 bd, cui aequalis producta ponatur193 be, super qua circulus describatur bze. Aio quod circulus bze ellipsim ab, apud [C:7v] b tantum tangens, totus extra sectionem cadit194. Capiatur enim in peripheria ellipsis quodvis relictum punctum a, per quod ordinate agatur zathk, coincidens circulo, axi, lineisque gd, de apud z, t, h, k195 puncta. Et tunc per 13. vel 15. 1. Conicorum196, in ellipsi quidem at poterit rectangulum bth, in circulo autem zt poterit rectangulum bte, quod est ipsum rectangulum btk, maius rectangulo bth. Longior ergo zt quam ta. Et ideo punctum a intra circulum est. Similiter autem ostendam quod omnia puncta ellipseos197 peripheriae, et perinde tota peripheria ellipsis intra circulum continetur. Quare circulus bze ellipsim apud b duntaxat contingens, totus extra ellipsim cadit. Quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->