|
17a Sint utique contrapositae, et non tangentes1: et punctum d relictum sit intra extrinsecum angulum non tangentium2 et gdth secans sectionem; et dbc aequidistans alteri non tangentium3: utque gd dt sic gh ht; // ipsique db aequalis bc. // Tunc hc producta coincidit utrique contrapositarum ut pote apud puncta e z et ipsae ed dz tangent contrapositas.
Ducatur enim tangentes de dz. // Et coniuncta ez veniet utique per puncta c h. // Nam si per h solum: tunc per 31am tertii Conicorum, non erit ipsi db aequalis bc; // si vero per c tantum, non erit, per 39am4 eiusdem ut gd dt5 sic gh ht; // si vero per neutrum, utrumque horum accidet, quae sunt contra hypothesim. // Omnino igitur ez6 coniuncta ibit per c h puncta. // Quare et reliqua quae proponuntur sequentur.
|