F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus Propositio 15
<- App. -> <- = ->

[A:104v] 15a Si autem relictum punctum1 in una sit non tangentium2: et sicut in 13a huius, per ipsum una, ita hic duae lineae ducantur: ut scilicet sit sicut ad ad db sic ac ad cb utque gd ad dt sic gh ad ht: tunc hc producta coincidet sectioni, ut pote3 ad punctum z et zd tanget sectionem.

Ducatur enim tangens zd. // Atque per punctum z ducatur4 linea penes non tangentem5, in qua punctum d. // Quae iam veniet per c h puncta. // Nam si vel alterum6 tantum, vel per neutrum ipsorum veniet, id absurdum semel vel bis accidet, quod in 13a huius accidebat, assumpta videlicet semel bisve 36a tertii Conicorum.

figura 1

Inizio della pagina
->