|
[A:100v] 4a Si relictum sit extra hyperbolen punctum; et ab ipso ad sectionem ducantur duae1 lineae: quarum altera quidem tangat, altera vero aequidistet uni non tangentium; et receptae ex aequidistanti inter sectionem et punctum aequalis intra sectionem continuetur: a termino ad tactum coniuncta coincidet sectioni et a coincidentia ad relictum extra punctum linea excitata, sectionem tanget.
Sit hyperbole aeb. // Relictum extra punctum d. // Et sit prius d intra contentum angulum sub non tangentibus2. // Tangens autem bd. // Aequidistans alteri non tangentium dez3. // Ipsique de aequalis ponatur ez.
// Dico iam quod bz producta coincidet sectioni et ab occursu deducta ad d4 tanget sectionem.
// Ducatur enim da tangens sectionem. // Et coniuncta ba (si possibile est) secet de non apud z sed apud h eritque per 30am tertii Conicorum, de [S:132] aequalis eh. // Ergo he aequalis ez. // Quod est absurdum. // Igitur ba non alibi quam apud z occurrit ipsi ab5. // Et ad tangit. // Ergo verum6 quod proponitur.
|