|
2a Eisdem existentibus: si e g puncta contineant tactum b, punctum vero d sit sub extrinseco angulo non tangentium1: ducta linea a tactu ad divisionem coincidet contrapositae sectioni, et ab occursu ad d punctum acta linea tanget ipsam contrapositam.
Sint contrapositae b t. // Non tangentes 2 cxl mxn. // Et punctum d relictum intra angulum lxn3. // Tangens db. // Secans vero deg. // Ita ut b tactus sit in periferia eg. // [A:100r ] Et sicut4 est gd de sic sit gz ze.
// Dico iam quod bz producta coincidet sectioni t. // Et ab occursu ad d coniuncta tanget sectionem.
// Ducatur enim ex d tangens sectionem dt. // Et coniuncta tb eat (si possibile est) non per z sed per h. // Eritque per 37am tertii Conicorum 5, ut gd de sic gh he. // Quare et sicut gh he sic gz ze. // Et coniunctim, sicut ge ez sic ge eh. // Ergo per 9am 5i he ez aequales: quod est absurdum. // Itaque tb non alibi secat ipsam eg quam apud z. // Tangit autem td. // Verum igitur6 proponitur demonstrandum.
|