|
35a Si diameter in una contrapositarum lineam quamdam bifariam secet; tangens alteram sectionem ad extremum diametri aequidistans erit bifariam sectae lineae
Sint contrapositae sectiones a b. // Diameter autem ipsarum ab in sectione b bifariam secet lineam gd apud e.
// Dico iam quod tangens sectionem alteram apud a aequidistans est ipsi gd.
// Secus enim sit tangenti apud a aequidistans dz secta per diametrum apud h.
// Eritque per [A:51v] 48am praecedentis libri, dh aequalis hz. // Sed de aequalis eg. // Ergo per 2am Sexti Euclidis gz aequidistat ipsi eh. // Quod est impossibile. // Nam coincidit ei, per 22am praemissi. // Igitur tangens sectionem apud a nulli per d punctum productae praeter quam dg aequidistat. // Quod erat demonstrandum.
|