| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | Propositio 31 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
30a Si coni sectionem, vel circuli periferiam duae lineae tangentes coincidant: quae a concursu ducitur, diameter bifariam1 secabit lineam tactus coniungentem.
// Dico iam quod bd aequalis est ipsi dg. // Non enim: sed si possibile est, sit be aequalis eg. // Et coniungatur ae. Eritque per praecedentem ae diameter sectionis4. // Itaque si sectio ellipsis est, circulusve: erit a centrum sectionis extra ambitum: quod est impossibile. // Si parabole, coincidunt diametri, quod est impossibile, aequidistat5 enim, per 46am praemissi. // Si hyperbole, cum per 25am huius, a concursu sit intra angulum non tangentium6, erit iam a centrum intra angulum, sed per primam huius, centrum centrum7 hyperboles, est in ipso angulo non tangentium8: quod est impossibile. // Non igitur bg alibi, quam in d puncto, per aequalia secatur. // Quod fuit demonstrandum. [S:67] Vel9 sic, diameter per punctum e ducta, in ellipsi aut circulo concurret cum ad diametro intra periferiam: in hyperbola vero concurret extra punctum a per 3am huius: in parabola demum aequidistabit ipsi ad per 46am praecedentis libri. Igitur a puncto e bifariae sectionis ipsius bg contactum puncta connectentis educta diameter, non incidit per a concursum tangentium: quod per praecedentem est impossibile. [[Adstruitur]]10 ergo propositum.
Si coni sectionem vel circuli periferiam duae linae tangentes coincidant: concursus fiet super ea diametro, ad quam ordinate applicatur quae tactus coniungit11. Notandum quod haec propositio addita12 est eadem13 pene cum 29a14 praemissa: quamquam sub diversis terminis. Vel potest dici quod est corollarium, quodam ipsi 29ae15 ex qua pullulat, applicandum.
|
| Inizio della pagina |
-> |