F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus Propositio 22
<- App. -> <- = ->

21a Iisdem subiectis, demonstrandum quod concursus tangentium1 sit apud unam non tangentium2.

figura 1
Sint ad coniuntionem contrapositae sectiones: quarum diametri ab gd. // Centrum x3 // Et tangentes ducantur ae ge.

// Dico iam quod punctum e est in una non tangentium4.

// Nam cum ab gd sint iam5 coniugatae diametri: et ideo, per 16am praecedentis, utraque sit ordinate ducta respectu alterius. Erit gx ordinate ducta ad ab item ea tangens ordinate ducta ad eandem per [[additam]]6 32ae praemissi, vel per 47am eiusdem, vel per corollarium 51ae eiusdem.

// Quare gx ea aequidistantes sunt.

// Et similiter ostendam, quod ax eg sunt aequidistantes.

// Parallelogrammum igitur aegx7 et ideo per 34am primi Euclidis ae gx aequales, itemque ge ax aequales.

// Sed per ultimam praemissi gd potest speciem adiacentem ipsi ab et ideo gx potest quadrantem eiusdem speciei.

// Igitur et ae potest eumdem quadrantem.

// Similiter ostendam, quod ge potest quadrantem speciei adiacentis ad gd.

// Quare, per primam huius, xe coniuncta non tangens8 erit tam ipsius a quam ipsius g specierum9. // Punctum ergo e concursus tangentium, est in ipsa xe non tangente10.

// Quod fuit demonstrandum.

Inizio della pagina
->