|
15a Contrapositarum sectionum communes sunt non tangentes1
Sint contrapositae sectione: quarum diameter ab. // Centrumque g. // Dico iam quod a b sectionum communes sunt non tangentes2.
// Ducantur enim per puncta ab ipsae dae zbh tangentes singulae singulas sectiones: quae per additam 32ae praecedentis, aut per [S:60] additam 43ae eiusdem, sunt aequidistantes.
// Ponatur autem unaquaeque ipsarum quatuor da ae zb bh aequum potens quar[A:45r]tae parti speciei contentae sub ab diametro suaque recta.
Est enim communis species sectionibus, quandoquidem communes iisdem diametri sunt, per 14am praecedentis libri. // Et coniungantur gd ge gz gh. // Quibus peractis, quoniam agb una linea est: et da bz3 aequidistantes et aequales: iam aequilatera et aequiangula sunt ad invicem agd bgh et per inde dgh una linea4 est. // Non aliter ostendam quod egz una similiter est linea. // Potest autem, tam ad quam ae quadrantem speciei: igitur per primam huius dg ge sunt ipsius a sectioni non tangentes5. Et similiter, per eandem, ipsae gh gz in rectum et eaedem ipsis dg ge lineis sunt ipsius b sectionis non tangentes6. // Quod fuit demonstrandum.
|