|
5a Si paraboles vel hyperboles diameter lineam quamdam secet bifariam, quae apud diametrum attingit sectionem, aequidistans erit bifariam sectae linae. Et perinde secta ordinate ducta est.
Sit parabole, vel hyperbole abg cuius diameter dbe. / Et tangat sectionem recta zbh. // Punctum tactus b. // Ducta in sectione aeg bifariam secta apud e.
// Dico quod ag aequidistat ipsi zh.
Si enim non ducatur ergo gt ipsi zh aequidistans et quam diameter secet apud c; et coniungatur at. // Itaque quoniam parabole, vel hyperbole est abg diameter autem dbce tangens zbh eique1 parallelus tcg. Iam per 46. vel 47. primi Conicorum, bifariam secatur tg apud c. // Sed et bifariam ag apud e secta est. // Igitur, per 2am sexti Euclidis at ipsi ce aequidistat: quod est impossibile. Coincidit enim ipsi, per 22am praemissi. // Aequidistat ergo ag ipsi zh et propter[ea] per ad[ditam] 32 [primi], ag [or]din[ate] duc[ta] est2. Quod erat demonstrandum.
|