F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus Propositio 23
<- App. -> <- = ->

[A:13v] 23a Si ellipsim linea secet inter duas posita diametros: producta coincidet utrique diametrorum extra sectionem.

figura 1
Ellipseos, cuius diametri ab gd periferiam secet quaedam linea ez posita inter ab gd diametros.

// Dico iam quod1

ez producta utrinque coincidet2 ipsis ab gd diametris extra sectionem.

// Ducantur enim eh zt ordinate ad ab eritque per primum lemmatum eh maior, quam zt suntque aequidistantes: igitur ez coincidet ipsi ba extra sectionem productae.

// Similiter ducantur zl ec ordinate ad dg diametrum: eritque non secus per idem lemma zl maior quam ec suntque paralleli3: ergo ze coincidet ipsi dg extra periferiam ductae. Quod proponitur demonstrandum. Et idem de circulo.

Inizio della pagina
->