F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | Propositio 10 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
10a Si in coni sectione relicta sint1 duo puncta: recta linea, quae puncta connectit, intra sectionem cadit: quae autem in [[rectam]]2 ipsius, extra.
![]() Dico quod ht recta connexa cadit intra periferiam dez quae autem ipsi ht in rectum iungitur: extra cadit. Cum enim puncta h t sint in superficie conica: et linea recta, quae puncta coniungit, non eat iam per verticem. Ideo, per 2am huius, ht linea intra conum, et perinde intra periferiam dze quae autem in rectum est ipsi extra conum periferiamque dze cadet4. Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |