F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber tertius Propositio 9
<- App. -> <- = ->

9a Iisdem subiectis, si alterum punctorum relictorum intersit videlicet diametris1, ut c alterum autem unum ex ipsis gd ut g. 1 // Et ducantur aequidistantes, videlicet lc et tangens gro. // Item ipsae gl, crm aequidistantes tangentibus apud puncta bd. // Dico iam tunc quod aequale est geo trigonum quadrilatero ce. // Itemque quod aequale est quadrilaterum lo quadrilatero lm.

figura 1
2 Quae quidem manifesta sunt. // Cum enim per 2am huius, triangolo grm aequale sit trapezio co. // Assumpto iam communi trapezio re fiet triangolo geo aequale trapezio ce. // Quod est primum. // Item assumpto trapezio lr2 communi, fiet similiter trapezio lo aequale trapezio lm. // Quod est reliquum, ex his, quae proponuntur demonstranda. Unde manifestum est, quod et triangolo aez aequum erit eidem3 trapezio ce. 3 // Cum per additam 42ae in primo triangolo triangolo geo aez sint aequalia.

Inizio della pagina
->