F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber tertius Propositio 6
<- App. -> <- = ->

6a Iisdem subiectis, si in una contrapositarum relictum sit quoddam1 punctum, et ab ipso aequidistantes ducantur tangentibus, coincidantque tangentibus et diametris; factum sub ipsis quadrilaterum ad unam tangentium unamque diametrum aequale erit facto triangulo ad eandem tangentem alteramque diametrum.

figura 1
2

1 Sint contrapositae, quarum diametri aeg, bed. // Ipsamque ab sectionem tangant ipsae az, bh coincidentes apud t. // Relictumque sit quoddam3 punctum in sectione, quod sit c a quo tangentibus aequidistantes ducantur clm, cnk. // Dico iam quod quadrilaterum cz aequale est trigono akn. // Coincidat enim ipsa cm ipsi gean apud x ipsique sectioni apud o. 2 // Et ipsa4 bh aequidistans ducatur opr secans az apud p ipsamque ae apud r. // Quibus actis erit iam per 2am huius trapeziorum5 pm aequale triangololo apr. // Communique apposito trapezioro6 ao fiet triangolo xor aequale trapezioro7 am. // Aequale est autem triangololo xor triangololum xcn cum per 47am primi cx, xo sint aequales8. // Itaque et trapeziorum9 am aequale10 triangololo xcn. // 3 Adiectoque11 communi trapezioro12 ac. // Erit iam totum trapezio cz equum triangololo akn. // Quod erat demonstrandum.

Scholium

4 Tota autem haec demonstratio pertinet ad 2am huius sive tota pendet ab illa. Videtur enim relicti puncti c locus variatus, casusque theorematis diversificatus.

Inizio della pagina
->