F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus 34
<- App. -> <- = ->

[S:68] 33a Si uni contrapositarum linea coincidens producta in utramque extra sectionem cadat; non coincidet alteri sectioni.

figura 42

Sint contrapositae sectiones a b. // Et quaedam linea gd secet a et producta utroversum extra sectionem cadat.

// Dico quod gd non coincidet sectioni b.

// Ducantur enim non tangentes257 sectionem ez ht. // Itaque gd per 8am huius, producta coincidet non tangentibus258 nusquam deinceps iisdem [A:51r] occursura: quare neque b sectioni alicubi coincidet.

// Quod erat demonstrandum.

Unde manifestum est, quod nulla linea pluribus in locis, quam duobus, coincidit contrapositis sectionibus. Nam si linea quaedam secet continentes259 angulum extrinsecum non tangentium260, coincidit singulis sectionibus ad unum punctum, ut in 16a huius ostensum est. Si autem uni sectionum, bis coincidat; reliquae non coincidet, ut praemissa demonstrat.

Inizio della pagina
->