F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 27
<- App. -> <- = ->

[A:14v] [S:23] 27a

Si paraboles diametrum linea secet intra sectionem; in utramque coincidet sectioni.

figura 33

Paraboles diametrum ab secet intra sectionem linea dg.

// Dico iam quod dg utroversus338 producta coincidet sectioni.

// Ducatur enim a puncto a ordinate ae quae per 17am huius cadet extra sectionem.

// Itaque dg aut erit aequedistans ipsi339 ae vel non: si aequedistans: ergo ordinate applicatur. // Quare, per 19am340 huius, in utraque coincidet sectioni.

// Si autem dg aequedistans non sit ipsi ae coincidet341 ergo coincidat ad e. // Igitur coincidet prius periferiae sectionis, ut puta ad punctum h.

// Dico autem quod et in alias partes producta coincidet sectioni. // Sit enim, ad quam possunt ordinatae ductae, ipsa am.

// Sitque quadrato ad aequale rettangolo zab.

// Eritque per 16am sexti Euclidis ba ad ad sicut ad ad az. Quare, per 19am 5i bd342 ad dz reliqua scilicet ad reliquam sic ba ad ad. // Et ideo quadrato bd ad quadrato dz sicut quadrato ba ad quadrato ad.

// Sed propter similitudinem triangolo triangolo et proportionem linearum, sicut quadrato bd343 ad quadrato dz sic quadrato bg ad quadrato zh. // Et per 19am 6i344 Euclidis sicut ba ad az sic quadrato ba ad quadrato ad et ideo sic quadrato bd ad quadrato dz. Quare sicut345 quadrato bg ad quadrato zh. //346 Et347 per primam 6i Euclidis sicut ba ad az sic348 rettangolo bam ad rettangolo zam. Igitur sicut quadrato bg ad quadrato zh sic rettangolo bam ad rettangolo zam. // Et permutatim sicut quadrato bg ad rettangolo bam sic quadrato zh ad rettangolo zam.

// Sed per 11am huius, quadrato zh aequale349 rettangolo zam. // Ergo quadrato bg aequale350 rettangololo bam. // Cumque sit am recta ab vero transversa351 diameter. Veniet iam paraboles periferia per punctum g.

// Coincidet igitur dg sectioni apud g punctum. Quare dg in utramque352 producta coincidit sectioni: quod erat demonstrandum.

Scholium

Notandum quod haec coincidentia secantis353 diametrum propria est [A:15r] paraboles, non hyperboles: nam in hyperbola linea secans diametrum nonnunquam in unum ductaverat punctum coincidet periferiae.

Inizio della pagina
->