F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Fragmenta arithmeticorum 7473-41r-85r | Frag. 4 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:48v] pa
87 Omnis radix ducta in imparem collateralem producit hexagonum primum collateralem23.
88
Hexagoni numeri primi fiunt ex 89 Quod Motucae nos demonstraturum promiseramus. 90 Catanae primo februarii 1555. 91 Nota quod praecedens propositio ostensa fuit in primo quaternione.
2a
92 Si ex radicibus ab unitate dispositis secundum naturalem processum sumantur tres, vel quinque, vel septem, vel sub quovis impari numero ab ipsa unitate continuati numeri: tunc illorum aggregatum aequale erit ei, qui fiet ex ductu medii in postremum24. 93 Capiantur exempli gratia 1 2 3 4 5 6 7 numeri qui cum sint septem, eorum medius erit quartus scilicet 4. Dico igitur quod horum septem numerorum aggregatum aequum est ei, qui fit ex multiplicatione medii scilicet 4 in postremum scilicet 7. Quod sic patet. Associentur propositis numeris totidem singuli singulis aequales, sed ordine converso dispositi numeri.
3a
95 Omnis radix media inter unitatem et imparem multiplicata in talem imparem producit triangulum imparis eiusdem collateralem.
96
Capiantur, sicut in praecedenti, quotvis imparis multitudinis radices ab unitate continuatae 1 2 3 4 5 6 7. Aio quod radix aequaliter remota ab unitate et impari [A:49r] sequenti ut 2 qui aeque distat ab 1 et a 3 multiplicata in 3 producit
97
Nam per praecedentem 2 qui medius est ipsorum 1 2 3 trium radicum, ductus in postremum producit aggregatum ipsorum trium. Sed tale aggregatum est per diffinitionem
98
Item 3 radix aeque distans ab unitate et a 5, ducta in 5 producit 15
99
Adhuc 4 radix aeque remota ab unitate et a 7, multiplicata in 7 ipsum generat 28
4a
100 Hexagoni primi numeri ab unitate per ordinem continuati sunt trianguli primi locorum imparium 101 Nam, per primam harum, radices singulae in singulos impares multiplicatae producunt per ordinem singulos hexagonos primos. Per praecedentem vero, radices singulae in singulos item impares ductae proferunt triangulos imparium collaterales per ordinem. Igitur trianguli imparium locorum sunt et hexagoni per ordinem continuati: sicut demonstrandum proponitur.
<Corollarium> 102 Manifestum est igitur quod omnis hexagonus primus numerus est et triangulus primus numerus.
5a
103 Omnis numerus perfectus est hexagonus primus. 104 Hoc, per primam harum propositionum ostenditur: sicut in primo quaternione Arithmeticae nostrae fuit notatum.
6a
105 Omnis numerus perfectus est triangulus primus.
106
Nam, per praecedentem, omnis numerus perfectus est hexagonus primus: ac per corollarium antepraemissae, omnis hexagonus primus est triangulus primus: igitur omnis numerus perfectus est
107
Et haec satis. Ad 3am iam pulsatam noctis horam diei |
Inizio della pagina |
-> |