F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum liber primus | Propositio 76 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 76a1 1 Omnis columna centralis coagmentatur ex radice collaterali, tanquam axe, et ex congerie praecedentis triangulae columnae suique trianguli in primo genere in numerum laterum2 multiplicata. Quod quadragesima sexta huius ostendit de columna hexagona centrali, haec praesens de omni centrali columna proponit; et demonstratio hic et ibi eadem est. [C:43v] 2 Itaque in omni columna sumenda est radix collateralis: sed in columna triangula, congeries praecedentis triangulae columnae, suique trianguli in primo genere, multiplicanda est in ternarium3; in columna quadrata in quaternarium; pro columna pentagona in quinarium; pro4 hexagona in senarium; pro5 heptagona in septenarium; pro6 octogona in octonarium. 3 Atque ita7 ex diffinitione constabit, sicut in quadragesima sexta, propositum. Exempli gratia: columna centralis8 quadrata quinti loci, est 2059, quae10 conflatur ex radice quinta, scilicet 5, et ex congerie praecedentis triangulae columnae suique trianguli in primo genere, scilicet 50 quadruplicata, hoc est, ex 200; et similiter in caeteris locis, et in caeteris columnis.
Corollarium11 4 Unde manifestum est, quod sicut columna centralis quadrata supra triangulam centralem columnam collateralem, ita et pentagona supra quadratam, nec non et hexagona supra pentagonam, et heptagona supra hexagonam, et octogona super heptagonam semper addit praecedentem columnam triangulam cum suo triangulo primi generis. Hoc idem de pyramidibus ante praemissae12 corollarium13 inferebat.
|
Inizio della pagina |
-> |