F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 75
<- App. -> <- = ->

Propositio 75a

1 Omnis item pyramis centralis constat ex tot pyramidibus primi generis, ex quot basibus primi generis eius basis constare ostensa est, et eiusdem nominis atque loci.

2 Exempli gratia: pyramis hexagona centralis quinta, scilicet 125, constat ex quinta1 pyramide2 hexagona primi generis, scilicet 95, et ex quarta pyramide quadrata primi generis, scilicet 30; quoniam scilicet basis hexagona centralis quinta, scilicet 61, constat ex hexagono quinto, scilicet 45, et ex quadrato quarto [C:43r] primi generis, scilicet 16, ut in septuagesima ostensum fuit; quod quidem demonstratum est in quadragesima huius, quoad hexagonam pyramidem; et similiter hic generaliter de omni centrali pyramide ostendetur3. 3 Sed in horum exemplum exponemus in tabella pyramides utrasque, tam scilicet primi generis, quam centralis, in quibus propositionum veritas apparet.

125 \{2 95
30

[S:37]

Pyramides primi Generis   Pyramides Centrales
1 1 1 1 1   1 1 1 1 1 1
2 4 5 6 7   5 6 7 8 9 10
3 10 14 18 22   15 19 23 27 31 35
4 20 30 40 50   34 44 54 64 74 84
5 35 55 75 95   65 85 105 125 145 165
6 56 91 126 161   111 146 181 216 251 286
7 84 140 196 252   175 231 287 343 399 455
8 120 204 288 372   260 344 428 512 596 680
9 165 285 405 525   369 489 609 729 849 969
10 220 385 550 715   505 670 835 1000 1165 1330
radices \TRNlae \QDRtae \PENnae *nae   \TRNlae \QDRtae \PENnae *nae Hept. Oct.

Inizio della pagina
->