O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 108
<- App. -> <- = ->

Propositio 108a

1 Si sphaera, cuius diameter rationalis, circumscribat quinque [C:163v] solida regularia, tam pyramidis, quam octahedri et cubi latus potentia tantum rationale est, ipsique diametro longitudine incommensurabile; latus autem icosahedri, minor; latus vero dodecahedri, residuum sextum.

2 Patet, nam latus pyramidis ad semidiametrum potentia est sicut 8 ad 3; latus octahedri duplum; latus cubi sesquitertium; latera duorum reliquorum irrationalia, sicut in decimo tertio Elementorum ostensum est. Unde regulae sequentes.

Inizio della pagina
->