O p e r a m a t e m a t i c a d i F r a n c e s c o M a u r o l i c o |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum liber secundus | De figuris aequilateris regulae |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
De figuris aequilateris regulae. 1 Quando triangulum, quadratum, hexagonum, decagonum, [C:163r] pentagonum, octogonum, dodecagonum in circulo, cuius diameter rationalis, describuntur, hae sunt regulae inveniendi huiusmodi figurarum latera singula. Quadratum lateris trianguli triplum est ad quadratum semidiametri. Quadratum lateris quadrati, hoc est ipsum quadratum descriptum, duplum est ad quadratum semidiametri. 2 Latus hexagoni aequale est ipsi semidiametro. [S:169] Latus decagoni est residuum quintum, cuius maior portio potentialiter sesquiquarta1 est ad semidiametrum. Minor vero portio est dimidium semidiametri. Quadratum lateris pentagoni est residuum quartum, cuius maior portio est dupla sesquialtera2 ad quadratum semidiametri : minor3 vero portio potentialiter sesquiquarta ad quadratum semidiametri. Unde latus ipsum linea irrationalis erit, quae minor. 3 Quadratum lateris octogoni est etiam residuum quartum, cuius maior portio4 dupla est ad quadratum semidiametri, minor vero portio potentialiter dupla ad quadratum semidiametri. Unde latus ipsum octogoni, sicut pentagoni, irrationalis erit quae minor. Latus dodecagoni est residuum sextum, cuius maior portio potentialiter sesquialtera5 est ad semidiametrum, minor vero potentialiter sub dupla eiusdem semidiametri.
|
Inizio della pagina |
-> |