O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 81
<- App. -> <- = ->

Propositio 81a

1 Residua, quorum radices habent invicem proportionalia et commensurabilia nomina, sortiuntur etiam proportionalia inter se, et commensurabilia nomina.

Quod in praecedenti de binomiis eorumque radicibus, quae sunt bimembres quantitates, ostensum fuit; hic similiter penitus demonstrabitur de residuis eorumque radicibus, quae sunt residuales quantitates. [C:150r] Quandoquidem eadem sunt residualium, quam1 bimembrium nomina, quae2 coniuncta bimembres, ablata vero minus a maiori residuales quantitates faciunt.

Inizio della pagina
->