Propositio 73a
1 Duae quantitates residuales eiusdem generis invicem potentia commensurabiles, inter se multiplicatae, residuum producunt.
Exempli gratia, a et b residua medialia secunda invicem potentialiter commensurabilia; et ex a in b fiat c. Aio, quod c residuum est. Ostenditur haec omnino sicut praecedens, hoc excepto, quod pro quinquagesima octava citanda est sexagesima prima, quippe quae de residualibus agit.
|