Propositio 72a
1 Duae quantitates bimembres eiusdem generis potentialiter invicem commensurabiles, inter se multiplicatae, producunt binomia.
Exempli gratia, sunto a et b bimedialia secunda potentialiter inter se commensurabilia, et ex a [C:147r] in b fiat c. Aio, quod c1 binomium est. Ponatur enim d ipsi a2 aequalis, et ex a [S:150] in d fiat e quod per quinquagesimam octavam erit binomium. 2 Verum per primam sexti, sicut b ad d sic c ad e et b commensurabilis potentialiter ipsi d. Igitur per quadragesimam octavam et c commensurabilis potentialiter ipsi e. Sed e binomium. Ergo, per sexagesimam septimam huius, c binomium erit. Quod fuit ostendendum. Similiter sive ab sint binomia, sive bimedialia prima, sive ex tribus generibus reliquis esse supponantur, semper c binomium demonstrabitur.
|