Propositio 70a
1 Duae quantitates bimembres eiusdem generis invicem commensurabiles per ordinem sex irrationalium sumptae, inter se multiplicatae, producunt singulas binomii species.
Quod quinquagesima octava1 propositio de quadrato, haec de producto irrationalium concludit. Sunto, exempli gratia, ab singulae quantitates bimedialia secunda invicem commensurabilia; quarum productum2 sit c. 2 Aio, quod c est binomium tertium. Sit enim ipsi a3 aequalis quantitas d, et ex a in d fiat e. Eritque e quadratum ipsius a et perinde binomium tertium per quinquagesimam octavam huius. Et quoniam per primam sexti, sicut b ad d sic c ad e4 et ipsa b ipsi d per hypothesim commensurabilis est, idcirco per quadragesimam octavam [C:146v] huius, et c ipsi e5 commensurabilis erit. Sed e binomium tertium, ergo per sexagesimam quartam et c binomium tertium est. Quod fuit demonstrandum. 3 Quod si ab ponantur binomia commensurabilia, erit c6 binomium primum; si autem ab bimedialia prima commensurabilia, hinc c7 binomium secundum; si maiores, binomium quartum; si potentes rationale ac mediale, binomium quintum; si potentes duo medialia, binomium sextum esse demonstrabitur; sicut propositio concludit.
|