O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 69
<- App. -> <- = ->

Propositio 69a

1 Omnis quantitas irrationalis divisa in quantitatem potentia rationalem, exhibet in quotiente quantitatem sibi cognominem.

Exempli gratia, quantitas a potentia tantum [C:146r] rationalis, dividat b bimediale primum, et proveniat c, Aio, quod c est bimediale primum. Nam per diffinitionem divisionis, sicut est divisor ad positam rationalem, sic1 est b divisa ad c quotientem. 2 Sed a potentialiter commensurabilis est positae rationali per hypothesim. Ergo, et b potentialiter commensurabilis [S:149] est ipsi c per quadragesimam octavam huius. Sed b bimediale primum. Igitur ut c bimediale primum per sexagesimam septimam2 praemissam. Quod fuit ostendendum. Et eodem syllogismo per singula irrationalium genera repetito, constat propositum.

Inizio della pagina
->