O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 40
<- App. -> <- = ->

[C:123v]

Propositio 40a

1 Duarum rationum propositarum alteram ab altera subtrahere.

Sunto duae rationes a ad b et c ad d oportet subtrahere hanc ab illa. Hoc fiet per multiplicationem terminorum ordine permutato, sic: ducatur d in a et fiat e; ducatur c in b et fiat f. Dico ergo, quod1 ratio e ad f est, quae restat2 post subtractionem rationis c ad d a ratione ipsius a ad b. Quod sic ostenditur. 2 Ex c in a fiat g et tunc,3 quia c multiplicans ipsos ab facit gf, erit sicut a ad b sic g ad f et quoniam a multiplicans ipsos cd facit ipsos ge erit sicut c ad d sic iam g ad e. Sed ratio g ad f componitur ex ratione g ad e et ex ratione e ad f ergo ratio a ad b componitur ex iisdem. Fuit autem sicut c ad d sic g ad e. Igitur ratio a ad b componetur ex rationibus c ad d et e ad f. Quare ablata ratione c ad d a ratione a ad b supererit ratio e ad f; quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->