O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 30
<- App. -> <- = ->

Propositio 30a

1 Numerus multitudinis parium a binario successive dispositorum, multiplicatus in numerum unitate maiorem, producit aggregatum ipsorum parium omnium.

Exempli gratia, sunto quinque pares abcde a binario per ordinem dispositi, f autem sit quinarius numerus ipsorum, g autem numerus unitate maior scilicet senarius, et ex f in g fiat h. Aio, quod h est aggregatum ipsorum abcde parium. Quod sic patet. 2 Palam est, quod in tali exemplo f est quinta radix, et g sexta [C:117r] radix. Igitur per septimam praecedentis libri h talium radicum productum est numerus parte altera longior sextus, qui per octogesimam quintam dicti libri est aggregatum ipsius e paris sexti loci, et omnium praecedentium; quod erat demonstrandum. Et similiter in omni casu constabit propositum.

Inizio della pagina
->