O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 29
<- App. -> <- = ->

Propositio 29a

1 Numerus multitudinis imparium ab unitate dispositorum in se ductus, producit aggregatum ipsorum imparium omnium.

Exempli gratia, sint quinque impares abcde ab unitate dispositi; dico quod quoniam quinque sunt, quinarius in se ductus producit aggregatum ipsorum quinque imparium. Nam, per quintamdecimam praecedentis libri, quinque dicti impares aggregati conficiunt quintum numerum quadratum, qui ex quinario in se ducto producitur. Verum est ergo propositum in omni casu.

Inizio della pagina
->