O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 23
<- App. -> <- = ->

Propositio 23a

1 Si fuerint duo numeri in proportione cuborum numerorum, qui fiet ex uno eorum in quadratum reliqui, cubus erit.

Sunto1 duo solidi numeri similes ad tales enim ut in octavo Elementorum ostensum est, habent adinvicem rationem, quam cubus numerus ad cubum numerum. Sitque ipsius a quadratus numerus e, et ex e in d fiat g. [C:108v] Aio, quod g cubus numerus est. 2 Nam per decimam octavam octavi Elementorum, ipsis ad intersunt duo numeri medii proportionales, qui sint bc. Sit itaque ipsius b quadratus ipse f et ex b in f fiat h qui cubus erit ipsius b. Ostendam igitur, quod g aequalis est ipsi h hoc modo. Ratio ipsius e ad ipsum f per undecimam octavi, est sicut ratio ipsius a ad ipsum b duplicata, quoniam scilicet ef sunt ipsorum ab quadrati. 3 Sed ratio b ad d est rationis a ad b duplicata. Igitur, sicut b ad d sic e ad f. Quare, per vigesimam2 septimi, qui fit ex d in e hoc est ipse3 g4 aequalis est ei5, qui fit ex b in f hoc est ipsi h. Cubus autem fuit h ipsius b ergo et g cubus idem erit. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->