O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 109
<- App. -> <- = ->

Propositio 109a

1 Omnis tetrahedrus centralis potest esse cubus centralis tertii generis, hoc est cubus mixtus, compositus scilicet ex cubis primi generis collaterali et praecedenti.1

2 Vocamus autem huiusmodi cubum mixtum, quoniam [C:75v] ex mixtura duorum cuborum primi generis compaginatur; sicut et quadratus centralis conficitur ex combinatione duorum primi generis quadratorum, scilicet collateralis et praecedentis. 3 Cum igitur, per praemissam, tetrahedrus constet ex collaterali et praecedenti primi generis, cubis, et ex eisdem cubis constet [S:74] cubus mixtus collateralis, per suam diffinitionem; iam satis constat propositum.

Inizio della pagina
->