Propositio 64a
1 Omnis columna pentagona cum duplo quadrati collateralis [C:36v] simul sumpta, triplum valet suae pyramidis pentagonae.
Exempli gratia, columna pentagona quinta 175 cum duplo quadrati quinti 25 hoc est cum1 50 facit2 225 quod triplum est ipsius pyramidis pentagonae quintae 75, quod ostenditur sic. 2 Columna pentagona quinta aequalis est cubo quinto, per quadragesimam tertiam, columnae triangulae quartae et triangulo quarto simul acceptis; quibus appono unum quadratum quintum, et pro altero3 quadrato quinto, appono duos triangulos quintum et quartum, qui [S:29] per4 undecimam simul sumpti5 valent talem quadratum; atque ita6 demonstrandum7 erit quod totum hoc aggregatum ex quinto cubo8 columna9 triangula quarta, triangulo quinto, et10 duobus triangulis quartis simul, triplum est pyramidis pentagonae quintae. 3 Sed pyramis pentagona quinta, per trigesimam sextam, constat ex combinatione duarum pyramidum, scilicet quadratae quintae et triangulae quartae. Ergo est demonstrandum quod dictum aggregatum est triplum huic combinationi, quod sic patet: una pars illius aggregati, scilicet cubus quintus, cum quadrato quinto et triangulo quinto simul, per praecedentem, aequalis est triplo quintae quadratae pyramidis, quae fuit11 una pars combinationis. 4 Itemque reliqua pars aggregati, scilicet columna triangula quarta cum duobus triangulis quartis simul, per quinquagesimam huius, triplum consumat pyramidis triangulae quartae, quae fuit reliqua combinationis pars. Itaque, quoniam partes duae aggregati partibus duabus combinationis, singulae singulis, triplae sunt, iccirco per primam quinti Elementorum, et totum aggregatum toti combinationi [C:37r]triplum erit, quod fuit ostendendum; sicut autem pro quinto loco, ita pro quovis alio constabit propositum.
per 43am | 175 col. 5a | 125 cubus 5us | + | 40 co. la 4a |  | 10 lus 4us |
|
per 11am | 25 5us | 15 us 5us | + | 10 4us |
|
75 pyr. 5a | pyr. 5. 55 | | + | pyr. la 4. 20 | |
|
|