Propositio 60a
1 Omnis quadratus imparis excedit praecedentis imparis quadratum in quadruplo collateralis paris.
Exempli gratia, quadratus1 quarti imparis, scilicet 49, excedit quadratum tertii imparis, scilicet 25, in quadruplo quarti paris 6, hoc est in 242. 2 Nam per quinquagesimam tertiam praecedentem 49 constat ex parte altera longiori quarto quadruplicato, et unitate. Et per eandem 25 constat ex parte altera longiori tertio quadruplicato et unitate. Igitur 49 excedit ipsum 25 in quadruplo differentiae, qua parte altera longior quartus excedit parte altera longiorem tertium. 3 Sed per praemissam talis differentia est par3 numerus quartus, scilicet 6, ergo 49 excedit ipsum 25 in quadruplo quarti paris 6, [C:34v] hoc est in 24. Quod erat demonstrandum. Quare sicut pro quarto, ita4 pro5 alio quocunque loco propositum concludemus.
24 differentia | 25 | 24 | 49 | 48 | 1 | 1
|
|