O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 44
<- App. -> <- = ->

Propositio 44a

1 Omnis columna hexagona tetragonica constituitur ex collaterali columna pentagona, exque praecedenti columna triangula una cum praecedenti triangulo.

Exempli gratia, columna hexagona tetragonica quinta, scilicet 225, conficitur ex quinta columna pentagona, scilicet 175, et ex quarta columna triangula, scilicet 40, una cum quarto triangulo, scilicet 10. 2 Nam, per diffinitionem, columna hexagona tetragonica quinti loci, coalescit ex quinque hexagonis tetragonicis. Tales autem hexagoni [C:27v] constant per diffinitionem ex quinque pentagonis eiusdem loci, et ex totidem triangulis loci quarti. Porro quinque pentagoni quinti conficiunt per diffinitionem columnam pentagonam quintam. 3 Et quinque trianguli quarti aequivalent columnae triangulae quartae et triangulo. Igitur columna hexagona tetragonica quinta perficitur ex columna pentagona quinta, et ex columna triangula quarta, et ex triangulo quarto; quod erat ostendendum. Utque pro quinto factum sic pro caeteris locis prioribus vel1 posterioribus argumentare, ad demonstrandum propositum.

Corollarium2

4 Et pro pentagona columna substituere potes ea, [S:19] quae per praemissam3 pentagonae aequivalent. Sic concludes, columnam hexagonam tetragonicam aequivalere aggregatum columnae quadratae collateralis, dupli columnae triangulae quartae, duplique trianguli quarti.

10 --- 35 --- 45
  10 35 --- 45
  10 35 --- 45
  10 35 --- 45
  10 35 --- 45

10 40 175 --- 225
    \{3 125
225 \{3 175 40
40 10
10

Inizio della pagina
->