O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 9
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 9a

1 Omnis quadratus cum radice sua coniunctus, conficit sequentem parte altera longiorem.

Exempli gratia, quadratus quarti loci est 16 eiusque radix 4. Aio quod sexdecim [C:16v] cum quatuor conficit parte altera longiorem quinti loci. [S:6] Nam per diffinitionem 4 multiplicatus in 4 producit quadratum suum scilicet 16. 2 Et idem 4 ductus in 5 sequentem radicem, producit parte altera longiorem quintum, scilicet 20. Sed talia duo producta differunt quaternario: quoniam multiplicantes differunt unitate. Igitur 16 cum 4 efficit 201 ; hoc est, quadratus cum radice, parte altera longiorem quintum. Quod fuit demonstrandum.

5 \{2   4 --- 16
\---v---/
5 --- 20

Inizio della pagina
->