PROPOSITIO XXX.
Similiter sumpta ex similibus spiris spiralia spatia sunt, sicut circuli a numero revolutionum dicti.
Nam spatia sub tali conditione consistunt in similibus circulorum frustis, et proportionalibus rectis ab initio spirarum ad earum peripherias ductis, clauduntur: et ideo per 26. huius, eamdem servant rationem ad ipsa circulorum frusta: cumque singula similia frusta ad suos circulos unam sortiantur rationem; erit ex aequo eadem ratio spiralium spatiorum ad circulos: et permutatim, spatia ad invicem, sicut circuli, quod fuit demonstrandum.
|