F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber quartus Propositio 26
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXVI.

Dati prismatis centrum invenire.

Ducatur in prismate planum utrique basium aequidistans, et ab utraque aequalibus spatiis remotum: deinde in plano facti rectilinei centrum per 33. secundi momentorum aequalium, comperiatur: nam tale centrum erit, et centrum gravitatis in prismate dato, per 3. quidem huius, si datum prisma sit parallelepipedum: per 4. autem, si sit triangulum: per 5. vero, si sit multilateras bases habens: quod quaerebatur.

Inizio della pagina
->