F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber quartus Propositio 10
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO X.

Si per centrum gravitatis pyramidis triangulae ducatur planum basi parallelum: ductum planum ita secabit hypothemisarum unamquamque, ut portio ad basim sit tertia pars portionis ad verticem receptae.

figura 1

Pyramis est ABCD basim habens triangulam ABC, verticem vero D; in qua ducatur planum per centrum pyramidis parallelum basi ABC, secans quamvis hypothemissarum ut pote ipsam AD apud punctum M. Aio quod AM linea est ipsius MD pars tertia: quod si non sit: esto si possibile est, linea AR pars tertia ipsius RD; et ducatur per R punctum planum basi ABC parallelum: quod per praecedentem, ibit per centrum pyramidis ABCD: itaque centrum pyramidis non est in plano basi parallelo per punctum M ducto: quod est contra hypothesim: astruitur ergo propositum.

Inizio della pagina
->