F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber tertius Propositio 18
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XVIII.

Figurarum rectilinearum in duabus conicis sectionibus, quae dicuntur parabolae perspecte inscriptarum eiusdem numeri laterum, centra similiter dividunt axes.

Sint in parabolis ABC, XOP duo rectilinea ABC, XOP perspecte inscripta, et eiusdem numeri laterum: dico quod rectilineorum ABC, XOP centra gravitatum similiter, hoc est ad eandem rationem dividunt axes BD, OR, nam per 16. praecedentem, talia rectilinea constituuntur ex singulis triangulis ad vertices, et ex eiusdem numeri trapetiis quorum correlativa latera sunt proportionalia, et correlativi axes proportionales axibus singula aequidistantia per medium secantibus, quare per 14. huius, in huiusmodi rectilineis centra gravitatum similiter, hoc est ad eandem rationem secabunt axes. Quemadmodum proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->