F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber secundus Propositio 33
<- App. -> <- = ->

[S:131]

PROPOSITIO XXXIII.

Dati rectilinei cuiuslibet centrum gravitatis comperire.

figura 1

Esto datum rectilineum ABCDE, oportet ipsius gravitatis centrum invenire. Distinguatur datum rectilineum ABCDE in triangula ABC, CAD, DAE ductis scilicet lineis AC, AD; et inveniantur per praecedentem, horum triangulorum centra, quae sint puncta F, G, H. Deinde comperiatur ipsorum ABC, CAD triangulorum commune centrum, quod sit K, rursum inter duo gravia ABCD quadrilaterum, cuius centrum K, atque triangulum ADE, cuius centrum H, comperiatur per 29. praemissi libri, centrum commune, quod sit L punctum; et illud erit centrum pentagoni ABCDE, quod erat comperiendum. Similiter, et in quolibet quotcumque laterum rectilineo gravitatis centrum invenietur.

Inizio della pagina
->