F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus Propositio 22
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXII.

Gravium aequalium ab inaequalibus spatiis appensorum, quod a maiori spatio pendet, deorsum feretur.

figura 1

Duo gravia A, B aequalia pendeant A a spatio AC maiori, B vero a spatio BC minori: aio quod A deorsum fertur: ponantur enim AD, DB spatia aequalia: eritque per 16. huius D centrum commune gravium A, B. Itaque cum punctum suspensionis sit C, erit per 2. huius D centrum appensi in linea a puncto C ad planum horizontis perpendiculari: et perinde A deorsum feretur, sicut proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->